Civitatis scientiae
Civitatis scientiae (Theodisce: Staatswissenschaften, Lusitanice: Ciências do Estado, Bohemice: Státověda) est nomen generale respective appellatio interdisciplinarium scientiarum singularum communis quae de civitatis organizatione agunt et prius uno studio universitario complebantur. Huius scientiae peritus fuit e.g. Anscharius Alin Suecicus.
Diversitas perturbans
recensereSpecializatione nostrum dierum in eo campo comprehenduntur:
- scientia administrativa;
- iurisprudentia;
- oeconomica (praesertim autem oeconomia nationalis et oeconomia administrativa publica);
- scientia politica;
- scientia historica;
- et sociologia.
Homines nonnulli recentiores, qui Civitatis scientiarum traditionem visionis unificatae vetustam magni aestimant, disciplinas supra citatas adhibent, ut melius solvantur quaestiones societatem et iura et oeconomicam spectantes. Inde et institores privati et societates non lucrativae partes scientiarum selectas (e.g. iuris privati sive oeconomiae administrativae) modo speciali in systemata moderna de interdependentia scientifica inserere temptant ut conspectus novos horizontes aperiat.
Bibliographia
recensere- Pavlíček, Václav et alii: Ústavní právo a státověda, 1. díl, Obecná státověda. Pragae: Leges, 2014. ISBN 978-80-7502-053-6
Nexus externi
recensere- Informationes de renascentia Civitatis scientiarum a Rudigero Voigt
- Scientiae civitatis comparatae in academia quadam Aquinci
- Opera ab hoc homine vel de eo scripta apud Bibliothecam Nationalem Germanicam (Theodisce)