Civitas Libera Fluminensis[1] sive Civitas dicta Flumen ad S. Vitum[2] (Italiane: Stato libero di Fiume, Croatice: Slobodna Država Rijeka), fuit civitas autonoma, quae ab anno 1920 usque ad annum 1924 constabat.

Vexillum Civitatis Liberae Fluminensis

Iam antea urbs Tarsatica (quae etiam Flumen appellata est) plus minusve statum liberum possidebat: Anno 1779, cum urbs erat pars imperii Austriaci, decreto imperatricis Mariae Theresiae Corpus Separatum declarata est, quod statum etiam in Regno Hungariae obtinebat. Tantum inter annum 1848, cum Banus Josephus Jelačić civitatem occupavit, et 1868, cum status "Corporis Separati" redintegratus est, libertatem amiserat.

Bello Orbis Terrarum Primo finito status civitatis Fluminensis quaestio internationalis factus est. Die 12 Novembris 1920 Regnum Italiae et Regnum Serborum, Croatorum et Slovenorum Rapalli conventum finibus circumscribendis signaverunt, quo utraque factio, ut liberam civitatem Fluminensem agnosceret, convenit. Civitas finem habuit anno 1924, cum Civitas Libera Fluminensis Italiae contributa est.

Nexus externi recensere

Notae recensere

 

Haec stipula ad historiam spectat. Amplifica, si potes!