Cista est genus receptaculi (saepe) rotundi.

Imago cistae in nummo qui ob id ipsum cistophorus dicitur.
"Cista lapidea" Hispanica, quae urnis condendis fuit.

Cista mystica ex virgis saligneis contexta vasa sacra, quae in festis Bacchi Cererisque adhibebantur, continuit (vide Sacra Eleusinia).

Cista in artefactis sicut nummis, operibus caelatis, etiam in sculptura Tauri Farnesii in Museo Archaeologico Nationali Neapolitano asservati semihians demonstrari solet, ut serpens sacer elabi possit.

Praeterea parva vasa aenea formae cylindricae, quae Etruriae et imprimis Praeneste reperta sunt, cistae vocantur. Receptacula erant, in quibus res ad balneum pertinentes sepositae sunt. Latera eorum figuris caelatis, operculum autem parva statura aenea ornata esse solent.

Thesaurus cistarum maximi momenti in Bibliotheca Barberina Romae est. Notissima est Cista Ficoroni in museo nomine Villa Iulia Romae, cuius in lateribus quies Argonautarum picta est.

Aliud genus cistarum aenearum, quae inter saecula VII.-IV. a.C.n. ab Italia septentrionali usque ad Europam septentrionalem inveniuntur, sacris faciundis, ut putatur, in usu erant. Externa eorum saepe valde ornata sunt.

Etrusci cistis ex creta figulari factis pro urnis utebantur, in quibus cinis mortuorum conditus est quaeque imagines cultui mortuorum adiunctae vel ex fabulis Troianis sumptae demonstrant.

Cistae lapideae in Hispania inveniuntur.

Bibliographia

recensere
  • T. Dohrn: Die ficoronische Ciste in der Villa Giulia in Rom. Monumenta Artis Romanae XI (1972).
  • F. Jurgeit: „Cistenfüße“ etruskischer und praenestiner Werkstätten. Le Ciste Prenestine II = Studi e Contributi 1 (Italia 1986).
  • B. Stjernquist: Ciste a Cordoni (Rippenzisten). Produktion – Funktion – Diffusion (Bonnae 1967).