Chrestus Tsuntas

(Redirectum de Chrestos Tsuntas)

Chrestus Tsuntas (Χρήστος Τσούντας, 18571934) fuit archaeologus Graecus.

VitaRecensere

Natus est in Stenemacho (Στενήμαχος Thraciae; hodie Asenovgrad in Bulgaria), scholas superiores Philippopoli et Athenis frequentavit universitatesque Hannoverensem (ubi arti ingeniariae studuit), Monacensem et Ienensem (ubi philologiae archaeologiaeque). Anno 1886 palatium Mycenaeum Tirynthe sitam repperit. Etiam effossiones palatii Mycenarum magni momenti exsecutus est et alios archaeologicos culturae Mycenaeae et Aetatis Aeneae locos circumscripsit. Tsuntas situs sepulcrales variis in Cycladum insulis investigavit. Inter annos 1898-1899 investigationibus suis fultus terminum technicum "Cultura Cycladum" (Κυκλαδικός πολιτισμός) formavit. Professor meruit apud universitatem Athenarum. Anno 1926 inter primos sodales Academiae Athenarum electus est.

BibliographiaRecensere

  • Diamantis Panagiotopoulos: "Tsountas, Christos". In: Peter Kuhlmann, Helmuth Schneider, edd.: Geschichte der Altertumswissenschaften. Biographisches Lexikon (Der Neue Pauly. Supplemente vol. 6). Stutgardiae: Metzler, 2012, ISBN 978-3-476-02033-8. Coll. 1234–1235

Nexus externiRecensere

  Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!