Cheirologia
Cheirologia et cheirema (a Graeco χείρ 'manus') sunt verba olim in studio linguarum signorum adhibita, propria vocabulorum phonologiae et phonematiae synonyma. Cheirema, prima communicationis gesticulatoriae unitas, phonematum linguarum dictarum per potentiam et psychologice aequa, in litteris academicis illo vocabulo repositum est. Cheirologia, studium cheirematum in lingua adhibitorum, ergo est phonologiae par. Haec nomina anno 1960 a Gulielmo Stokoe in Universitate Gallaudetensi ad linguas gesticulatorias ut linguas veras solidasque describendas excogitata sunt. Haec notio, olim coniectura aliquantum controversa, nunc in linguistica universe accipitur; verba autem Stokoeana plerumque relicta sunt.[1]
Nexus interni
Notae
recensere- ↑ Seegmiller 2006.
Bibliographia
recensere- Seegmiller. 2006. Stokoe, William (1919–2000). Encyclopedia of Language and Linguistics. Ed. 2a, ed. Keith Brown cum Anne H. Anderson et al. Amstelodami et Bostoniae: Elsevier. ISBN 0-08-044299-4; ISBN 978-0-08-044299-0.
- Stokoe, William C. 1960. Sign Language Structure: An Outline of the Visual Communication Systems of the American Deaf. Studies in Linguistics: Occasional Papers, 8. Buffalo: Department of Anthropology and Linguistics, University of Buffalo.