Carolus Maria vulgo Charles Marie de La Condamine (natus die 28 Ianuarii 1701 Lutetiae; ibidem mortuus die 4 Februarii 1774) fuit explorator, scientiarum peritus, astronomus, et botanicus Francicus. Siglum scientificum eius est " Cond.."

Carolus Maria de La Condamine (Quintinus Latour pinxit).
Mesure des trois premiers degrés du méridien dans l'hémisphere austral, 1751

Vita recensere

Lacondamine primo cursum honorum militarium intravit antequam anno 1730 velut famulus in chemicis ab Academia acciperetur. Itinera studiorum perficiendorum in Africam Septentrionalem et Asiam Minorem secuta sunt. Una cum Petro Bouguer et Ludovico Godin anno 1735 in Peruviam iit ad gradum meridiani sub Aequatore siti metiendum. Itaque die 16 Maii 1735 Rupella enavigaverant die 13 Martii 1736 Guaiaquili appulsuri. Via molestissima terrestri Quitum petiebant ubi in Andium crista duplici mensuras difficillimas fecerunt.

Anno 1744 demum profectum est et Lacondamine primus vir doctus Amazoni secundo amni defluebat mappam in astronomicis fultam conficiens. Insuper venenum sagittarium "Curare" in Europam secum contulit. Francogalliae caput die 26 Februarii 1745 revidit.

Gravitudo recensere

Diu operam dabat ut metrica unirentur; quem rem laudabilem patratum penduli secundarii longitudinem sub Aequatore propronebat. Insuper vaccinationi contra variolam omnibus praescribendae favebat. De itineribus suiis narravit apud »Journal du voyage fait par ordre du roi à l'équateur« (Lutetiae 1751); »Relation abrégée d'un voyage fait dans l'intérieur de l'Amérique méridionale« (Lutetiae 1745). Praeterea scripsit opera »La figure de la terre déterminée« (Lutetiae. 1749); »Mesure des trois premiers degrés du méridien dans l'hémisphére austral« (Lutetiae. 1751); »Histoire de l'inoculation de la petite vérole« (Amstelodami 1773) et alia.

Bibliographia recensere

  • Neil Safier, Measuring the New World: Enlightenment Science and South America, Univ. of Chicago Press, 2008. ISBN 0226733556
  • Jacques de Guerny: Amazone. Dans le sillage de Charles-Marie de La Condamine. Saint-Germain-des-Prés 2009.
  • Raúl Hernández Asensio: El matemático impaciente. La Condamine, las pirámides de Quito y la ciencia ilustrada (1740–1751). Limae 2008.
  • Michael Rand Hoare: The Quest for the True Figure of the Earth. Burlingtoniae 2005.
  • Dario A. Lara: L’amitié de deux hommes de science. Charles-Marie de La Condamine et Pedro Vicente Maldonado. Quiti 2005.
  • Barbara Gretenkord: Reise zur Mitte der Welt. Die Geschichte von der Suche nach der wahren Gestalt der Erde. Ostfildern 2003.
  • Patrice de La Condamine: Charles-Marie de La Condamine. Un homme, une vie, une légende. Cette-Eygun 2001.
  • Victor Wolfgang von Hagen: Südamerika ruft. Die Entdeckungsreisen der großen Naturforscher La Condamine, Humboldt, Darwin, Spruce. Vindobonae 1945.
  • Nicolas de Condorcet: Éloge de M. de La Condamine. In: Oeuvres de Condorcet. Tomus altera, Lutetiae 1847.
  • Jacques Delille: Discours de réception à l’Académie française. In: Oeuvres de Jacques Delille. Lutetiae 1819, p. 63–107.

Nexus externus recensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Carolum Mariam de La Condamine spectant.