Cena familiae Mosse (Theodisce: Das Gastmahl der Familie Mosse) est tabula ab Antonio de Werner anno 1899 picta. Familia editorum et mercatorum Mosse, e stirpe Iudaica orta, videtur quae epulum celebrat (sed vestimentis saeculi XVI) iuxta domum suum Berolini aedificatum et nomine Palais Mosse appellatum. Propinat paterfamilias Rudolphus Mosse, diariorum Berliner Tageblatt et Berliner Morgen-Zeitung conditor et editor. Pictura hodie in Museo Iudaico Berolinensi ostentatur.

"Cena familiae Mosse" ab Antonio de Werner anno 1899 picta
Rudolphus Mosse (photographema)

Haec stipula ad artem spectat. Amplifica, si potes!


De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.