Celsus (philosophus)
Celsus (Graece Κέλσος) fuit philosophus Graecus saeculi 2, Stoico-Platonicus et adversarius religionis Christianae.
Celsus arte rhetorica et philosophia vere doctus paganus partis neoplatonicae, origine ignota, anno 178 libellum copiosum Verbum Verum (ΆληΘής λόγος) composuit, refutationem religionis Christianae et defensionem philosophiae et cultus Graeci. Opus perditum est, sed e libello Origenis Contra Celsum (Κατά Κέλσου) anni 248, gravissima antenicaeensi apologia, reconstrui potest; quia circa novem decimae partes rei et circa septem decimae partes verborum octo libris contentae sunt. Refutatio Origenis sequitur scripturam Celsi sententia per sententiam. Ita et ordo rerum e refutatione nosci potest. Copiosa fragmenta et »Philokalía« Origenis translata sunt.
Nexus externi
recensere- Origenes: Contra Celsum, Wilhelmus Spencer (ed.), Cantabrigiae, 1658 (Graece)
- Friedrich Wilhelm Bautz, "CELSUS (griechisch: Kelsos)" in Biographisch-Bibliographisches Kirchenlexikon vol. 1 (Hammonae, 1975; reimpr. 1990. ISBN 3-88309-013-1) , columnae 965–967 (Theodisce)