Catharina Hobbs
politica
Catharina Hobbs, vulgo plene Kathleen Marie Hobbs (die 28 Decembris 1969 nata)[1] est politica Civitatum Foederatarum. A die 2 Ianuarii 2023 gubernatrix Arizonae meret.
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 28 Decembris 1969; Phoenix
Patria: Civitates Foederatae Americae
Nomen nativum: Kathleen Marie Hobbs
Patria: Civitates Foederatae Americae
Nomen nativum: Kathleen Marie Hobbs
Familia
Coniunx: Patrick Goodman
E familia Catholica orta, Tempae in Arizona apud scholas Catholicorum educata, alumna est Universitas Arizonae Septentrionalis et Universitas Civica Arizonensis ubi operibus socialibus studuit. Factionis democraticae sodalis, legata est camerae repraesentantium Arizonensi ab anno 2010, senatui Arizonensi ab 2012: ibi dux factionis contrariae ab anno 2015 usque in 2019 fuit. Ab hoc anno, Duglassius Ducey democrata in officium gubernatoris electo, Catharina Hobbs secretaria status promota est. Candidata fuit ad officium gubernatoris anno 2022, bona successu.
Notae
recensere- ↑ Sunt qui Evanston in Illinoesia, sunt qui Phoenice natam esse asseverant, fontibus haud certis
Bibliographia
recensere- Dustin Gardiner, "Katie Hobbs declares victory in Arizona secretary of state's race" in The Republic (16 Novembris 2018)
- Allan Smith, "Democrat Katie Hobbs defeats MAGA favorite Kari Lake in high-stakes race for governor in Arizona" (15 Novembris 2022) apud NBC News
Gubernatores Arizonae 1912–