Cassius Chaerea
Cassius Chaerea, anno 41 mortuus, fuit dux adversus Caligulam coniuratorum et die 24 ianuarii anni 41 primum ictum imperatori intulit. Tribunus cohortium praetorianarum tum erat et Gaius contumelias ei imponere solebat tamquam effeminato etsi apud Dionem legimus Chaeream virum magnae fortitudinis fuisse. Iam anno 14, adhuc centurio in exercitu Germaniae Superioris, a Tacito libro primo Annalium ostenditur una cum imperatore Germanico seditioni commilitum suorum strenue resistens. Ita Chaereas hanc privatam odii causam publicis rationibus addiderat : omnes enim tunc dementiam illius imperatoris aspernabantur.
Quamquam interfecto Gaio gavisus, imperator Claudius Chaeream morte damnavit quia exemplum quod et ipsi periculum in posterum adferre posset comprobare timebat.
Fontes
recensere- Cassius Dio, libro LIX Historiae Romanae, cap. 29 necnon LX cap. 3
- Flavius Iosephus, libro undevicesimo Antiquitatum Iudaicarum 18-114, 153, 190-272.
- Suetonius, De vita Caesarum "Gaius" 56-57
- Tacitus, libro primo Annalium cap. 32,2