Cassinomagus (oppidum Romanum)

oppidum Romanum

Cassinomagus fuit oppidum Romanum medio itinere a Mediolano Santonum Lugdunum constructum ad fines Santonum et Lemovicum. Ruinae huius oppidi, hodie visitandae, thermas valde magnas comprehendunt ex impactita constructas e lapidicinis proxime patentibus extracto. Quae lapis originem suam trahit ex astroblemate Rupecavardensi a meteorita qui anno circiter 206 900 000 ante praesentem cecidit.

Ruinae thermarum Romanarum apud Cassinomagum

Idem nomen Cassinomagus (vulgo Chassenon) oppidum hodiernum designat inter ruinas Romanas ex eodem lapide aedificatum.

Bibliographia

recensere
 
Pars ruinarum thermarum Romanarum
  • Cécile Doulan et al., edd., Dossier: Cassinomagus: l'agglomération et ses thermes. Résultats des recherches récentes (2003-2010) à Chassenon (Charente). Burdigalae: Fédération Aquitania, 2012. ISBN 2-910763-32-3 (Separatum libellorum Aquitania vol. 28, 2012)

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Cassinomagum spectant.
  Situs geographici et historici: Locus: 45°50′55″N 0°46′15″E • Digital Atlas of the Roman Empire