Caseus marcidus (Sarde Casu marzu) est caseus putridus in insula Sardinia confectus e caseo pecorino ovillo a larvis "Piophilae casei" infecto. Quidam caseum vermiculis inclusis edunt, alii extractis.

Caseus marcidus.

Appellatio verificataRecensere

Caseus sic vel aliter (Casu becciu, casu fattittu, hasu muhidu, formaggio marcio) appellatus nomen geographicum typicum ab anno 1998 in Italia habet. In Sardinia magistratibus vetantibus etiam hodie venditur.

BibliographiaRecensere