Caseus glaucus Gaiensis

Caseus glaucus Gaiensis,[1] vulgo Bleu de Gex, est varietas casei bubuli, ope Penicillii roqueforti mucore affecti, in Francia inventa. Nomina etiam Bleu du Haut-Jura et Bleu de Septmoncel uti licet. Hic caseus ex urbicula Gaio prope Genavam communibusque circumiacentibus provenit.

Caseus glaucus Gaiensis

Appellatio Originis ProtectaRecensere

Casei sub nominibus Bleu de Gex, Bleu du Haut-Jura, Bleu de Septmoncel in civitatibus Europaeis venundatus debet in regione delimitata et in modis definitis fieri. Qui casei ab anno 1977 appellationem in Francia verificatam portabant, ab anno 2009 appellationem in Europa protectam monstrant.

NotaeRecensere

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.

Nexus externiRecensere

  Haec stipula ad alimentum spectat. Amplifica, si potes!