Caseus Bellifortis,[1] Francogallice Beaufort, est nomen varietatis casei bubuli in Sabaudia inventae. Hic caseus admodum durus formam disci vel cylindri habet, diametro inter 35 et 75 cm, largitudine vel 14 cm, pondere circa 40 kg. Ex oppido Bellifortis vel Bellifortii montibusque circumiacentibus in Tarantasia provenit. Inde olim fortasse provenit caseus Vatusicus a Plinio his verbis laudatus: "Duobus Alpes generibus pabula sua adprobant: Delmaticae Docleante mittunt, Ceutronicae Vatusicum".[2]

Caseus Beaufort

Appellatio Originis Protecta

recensere

Caseus sub hoc nomine in civitatibus Europaeis venundatus debet in regione delimitata et in modis definitis fieri. Caseus Beaufort ab anno 1968 appellationem in Francia verificatam portabat et ab anno 2009 appellationem in Europa protectam monstrabit. Verba d'été ("aestivus") et chalet d'alpage ("e tuguriis saltuensibus") addenda sunt et eadem lege definiuntur.[3]

  1. Haec appellatio a Vicipaediano e lingua indigena in sermonem Latinum conversa est. Extra Vicipaediam huius locutionis testificatio vix inveniri potest.
  2. Plinius, Naturalis historia 11.240
  3. Syndicat de Défense du Fromage Beaufort, le fromage des alpages de Savoie

Bibliographia

recensere

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad caseum Bellifortis spectant.
 

Haec stipula ad alimentum spectat. Amplifica, si potes!