Carolus vulgo Karl Schuberg (natus die 16 Iulii 1827 Caroli Hesychii, mortuus ibidem die 17 Aprilis 1899) fuit saltuarius Germanicus.

Vita recensere

Schuberg, Heidelbergae anno 1855 subdistrictus inspector creatus, anno 1859 ad Rheinbischofsheim (Rheinau) et Rheinbischofsheim (Badenweiler) iit. ubi in saltuarium principem promotus est. Anno autem 1867 professor in Polytechnico Carolsruhensi creatus est, atque ex anno 1873 experimenta practica in silvis observabat et dirigebat.

Schuberg exaravit »Der Waldwegbau und seine Vorarbeiten« (Berolini 1873–75); »Aus deutschen Forsten«, I: Weißtanne, II: Rotbuche (Tubingae 1888 et 1894); »Formzahlen und Massentafeln für die Weißtanne« (Berolini 1891); »Zur Betriebsstatistik im Mittelwalde« (Berolini 1898). Insuper commentationes scientificas edi iussit in »Badische Biographien« (domini Weech; Carolsruhae 1875) necnon in opere statistico praetitulato »Das Großherzogtum Baden« (Carolsruhae 1885).

Nexus externi recensere

  • Vicifons
  • "Schuberg, Karl", scripsit Richard Heß apud: Allgemeine Deutsche Biographie, tomus 54 (1908), p. 223–227 (hic in interreti)