Carolus Miller
Carolus Miller, vulgo pleniter Karl Fergus Connor Miller (in oppido Straiton praefecturae Edinburgensis natus die 2 Augusti 1931; mortuus die 24 Septembris 2014) fuit editor et litterarum Anglicarum eruditus.
Neque matri neque patri carus, Carolus Miller ab avia educatus est et apud Scholam Regiam Edinensem. Bello Mundiali Secundo nuper gesto miles in Germaniam missus est ubi pro statione radiophonica exercitús Britannici operam dedit. Inde reditus alumnus fit Collegii Downing Cantabrigiensium, F. R. Leavis discipulus, ubi societatis secretae Apostolorum particeps fuit editorque factus est, successor Marco Boxer, libellorum Granta ubi illis annis divulgata sunt scripta Eduardi Hughes, Clarae Tomalin et Thomae Gunn.
Londinium veniens editor pro rebus litterariis periodici The Spectator meruere coepit (1958-1961, editore principali Ioanne Gilmour, collaboratoribus Bernardo Levin et Alano Brien), postea New Statesman (1961-1967, editoribus principalibus Ioanne Freeman et mox Paulo Johnson, scribis inter alios V. S. Pritchett, Francisco Kermode, Christophoro Ricks, Gulielmo Empson, Conor Cruise O'Brien). Ipse deinde editor principalis factus est The Listener ab anno 1967 usque ad 1973, conscriptoribus Ioanne Carey, Raimundo Williams, Ioanne Hamilton, Clive James, aliis multis. Inde decedens professor factus est litterarum Anglicarum apud Collegium Universitatis Londiniensis, successor Francisco Kermode, suadente praeposito collegii Natale Annan. Id officium in annum 1992 retinuit, atque usque ad eundem annum editor fuerit libellorum London Review of Books quos anno 1978 ipse condidit.
Opera
recensere- 1955 (editor) : Poetry from Cambridge 1952–4. Oxoniae
- 1968 (editor) : Writing in England today: the last fifteen years. Harmondsworth: Penguin
- 1970 (editor) : Memoirs of a Modern Scotland. Londinii: Faber
- 1975 : Cockburn's Millennium. Londinii: Duckworth
- 1985 : Doubles: studies in literary history. Oxonii: Oxford University Press
- 1989 : Authors. Oxonii: Clarendon Press
- 1993 : Rebecca's Vest: a memoir. Londinii: Hamish Hamilton [de rebus a se gestis]
- 1995 : Boswell and Hyde. Londinii: Syrens
- 1998 : Dark Horses: an experience of literary journalism. Londinii: Picador [de rebus a se gestis]
- 2003 : Electric Shepherd: A Likeness of James Hogg. Londinii: Faber
- 2011 : Tretower to Clyro: essays. Londinii: Quercus
Bibliographia
recensere- Seamus Heaney in conversation with Karl Miller. Londinii: BTL, 2000
- Neal Ascherson, John Lanchester, Andrew O'Hagan, "Karl Miller Remembered" in London Review of Books vol. 36 no. 20 (23 Octobris 2014)
- Blake Morrison, "My hero: Karl Miller" in The Guardian (26 September 2014)
- John Sutherland, "Karl Miller obituary" in The Guardian (25 Septembris 2014)