Carolus Fridricus May fuit scriptor Germanicus, qui praecipue fabulas de peregrinationibus scripsit. Natus est die 25 Februarii 1842 in Ernstthal (Saxonia), mortuus die 30 Martii 1912 in Radebeul.

Wikidata Carolus May
Res apud Vicidata repertae:
Carolus May: imago
Carolus May: imago
Carolus May: subscriptio
Carolus May: subscriptio
Nativitas: 25 Februarii 1842; Hohenstein-Ernstthal
Obitus: 30 Martii 1912; Radebeul
Patria: Regnum Saxoniae
Nomen nativum: Karl Friedrich May

Familia

Coniunx: Emma Lina Pollmer, Klara May

Memoria

Sepultura: Karl-May-Grab (Radebeul)

Filius textoris pueritiam pauperem habuit. Usque aetatem quinque annorum caecus erat, quod fortasse fabulationum ingenio posteriori succursurum erat. Frequentavit seminaria magistrorum in oppidis Waldenburg et Plaviae, attamen haud longum auxiliaris instructor erat. Propter horologia ablata anno 1861 condamnatus annos duodecim sequentes propter diversa minora delicta saepe ex inopia commissa in carcere degebat.

Annis inter 1875 et 1877 redactor creatus est apud domum editoriam Münchmeyer Dresdae, cum praeterea ipse scriptor fieri inciperet. Primo historiunculas in vicis Metalliferae regionis (Erzgebirge) actas descripsit. Annis inter 1882 et 1885 sequebantur quinque mythistoriae molles et captantissimae (Das Waldröschen et alia) necnon primae historiae de itineribus ficticiis quae vocabantur Reiseerzählungen. Contigit ei res in America Septentrionali sive in Levanti gestas affabre enarrare, ubi heroes amabiles excitantesque in plagis acuratissime descriptis in prodeunt. Cum figuris certis auctor ipse sese identificavit: bubulcus Old Shatterhand origine Germana in Levanti Kara Ben Nemsi nuncupatur. Amicus orientalis Hadschi Halef Omar facetus Europaeum aequare non potest, cum Indus Americanus Winnetou, gentis cuiusdam princeps, prototypus humanus insuperabilis et maxime benignus praesentatur.

Hic miscentur pueriles phantasiae de omnipotentia cum convictione de Germanorum superioritate; tamen religiositas integra et dualismus rixae inter bonum et malum aeternae quoque historiis inest. Elementa captantia omnia haec lectores et nostris temporibus allicere queunt.

Successus prosper

recensere

Villa Shatterhand in Radebeul apud Dresdam a Carolo May empta est, cum typographicae editiones historiarum itinerariarum (anno 1892 in 33 voluminibus) passim venderentur. Inter omnes notissimae sunt narrationes Winnetou (3 vol, 1893) et Der Schatz im Silbersee (1894) necnon sex volumina rerum gestarum orientalium (Durch die Wüste, Durchs wilde Kurdistan, Von Bagdad nach Stambul, In den Schluchten des Balkan, Durch das Land der Skipetaren, Der Schut, 1892).

In libris Caroli May aetate provecti mystica privata eminebant (Im Reiche des silbernen Löwen, 1898; Babel und Bibel, 1906). Gravissimum opus periodi novissimae habetur allegoria intineraria Ardistan und Dschinnistan (1909), ubi de totius mundi desiderio pacis aeternae inveniendae philosophatur.

Locos ipsos historiarum May haud ante annum 1899 visitavit. Anno 1910 autobiographia praetitulata Mein Leben und Streben edita est. Aegritudo, lites oratae, divortium ultimos annos obscurabant. Pneumonia Vindobonae affectus est, ubi ante plus quam duo milia hominum - inter quos et Bertha von Suttner - orationem habuerat de regno hominum nobilium.

Gravitudo

recensere

De valore istius auctoris, qui Theodisca lingua plurimas omnium editiones habet, disputatur et hodie. Inde ab annis 1960 etiam scienti occupantur phaenomeno May: anno 1969 Societas "Karl May" condita est ad res Mayanas provehendas. Nonnullae fabulae Milesiae annis 1960 cinematographatae sunt, in quibus Petrus Brice partes Winnetou egit. Inde ab anno 1952 festa Mayana cum spectaculis sub divo diversis in locis (Bad Segeberg, Elspe et alibi) fiunt. Musea de Carolo May et in Radebeul et in Hohenstein-Ernstthal sunt.

Nexus interni

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Carolum May spectant.
  • Opera Caroli May aut de Carolo May apud Bibliothecam Nationalem Germanicam (Theodisce)
 
David's face

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!