Carolus Ludovicus Struve

Carolus Ludovicus Struve (natus Hanoverae die 29 Maii 1785, mortuus Regiomontii 17 Iunii 1838) philologus Germanicus fuit.

Carolus Ludovicus Struve filius lycei rectoris Iacobi Struve natus est, eius fratri astronomus Fridericus Georgius Wilhelmus Struve et medicus Ludovicus Augustus Struve fuerunt. Carolus Ludovicus Struve eruditus fuit Altonae ad gymnasium Christianeum, ubi pater suus ab anno 1791 director nominatus fuit. Gymnasio anno 1801 absolvato theologiam et philologiam studebat ad universitatem Gottingensem et universitatem Chiloniensem, ubi gradum doctoris philosophiae accepit anno 1803. Proximo anno Tarbati magister gymnasium nominatus fuit. Anno 1805 ad universitatem Tartuensem pro philologia classica habilitavit. Ab anno 1814 director gymnasii antiquourbani Regiomontii (Altstädtisches Gymnasium) fuit.

Struve die 17 iunii 1838 obiit Regiomontii. Cum uxore sua Wilhelmina ei quartae filiae et duae filii fuerunt. Nepos suus Theodorus Struve opera selecta edidit.

OperaRecensere

  • De doctrina Graecorum et Romanorum de statu animarum post mortem. Altonae 1803.
  • Observationum et emendationum in Propertium edendum specimen. Chilonii 1804.
  • Dissertatio pro venia legendi de elementis Epidoclis. Tarbati 1805.
  • Consilium de nova editione S. A. Propertii mox adornanda. Tarbati 1806.
  • Juvenal's erste Satire metrisch übersetzt und mit einem Kommentar begleitet. Tarbati 1807.
  • Griechische Grammatik für die Gymnasien des Lehrbezirks der k. Universität zu Dorpat. Rigae et Tarbati 1816.
  • Theorie der Parallellinien. Regiomontii 1820.
  • Ueber den politischen Vers der Mittelgriechen, eine Abhandlung. Hildesiae 1828.
  • Quaestionum de dialecto Herodoti specimen. Regiomontii 1828.
  • Opuscula selecta Caroli Ludovici Struvii, edidit J. Th. Struve, Vol. I et II. Lipsia 1854.

BiographiaRecensere

  • Ludwig Stieda:  "Struve, Karl Ludwig", in: Allgemeine Deutsche Biographie, vol. 36 (Lipsiae: Duncker & Humblot, 1893), p. 687–690.
  • Carola L. Gottzmann, Petra Hörner: Lexikon der deutschsprachigen Literatur des Baltikums und St. Petersburgs. Berolini 2007, p. 1259–1261.
  Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!