Carolus Felix (Sabaudiae)
Carolus Felix (Sabaudiae) (natus Taurini die 6 Aprilis 1765 - ibi obiit die 27 Aprilis 1831) fuit post abdicationem fratris Victorii Emanuelis I rex Regni Sardiniae a die 21 Martii 1821 usque ad mortem.
Praeclarum theatrum Taurini eo dicatum est.
Vita
recensereInfantia adulescentiaque
recensereCarolus Felix Iosephus Maria Sabaudiae quintus ex filiis regis Sardiniae Victorii Amadei III erat. Propterea a patre de re publica administranda eruditus non est. Ille suspiciosus, pudens et acerbus, sed etiam rectus honestusque fuisse traditur a compluribus rerum gestarum scriptoribus.
Anno 1807, Mariam Christinam gentis Burboniae uxorem duxit]].
Regnum
recensereCum frater eius, Victorius Emmanuel I, quia motus liberales in Pedemontio orti erant, regnum abdicavisset, Carolus Felix rex Sardiniae creatus est. Se regnante et leges reformavit et paulo Taurini morabatur. Postea complures res quae hodie in Museo Aegyptio Taurini colliguntur emit.