Carolomachia est poema epicum Latinum Vilnae in Magno Ducatu Lituaniae anno 1606 editum. Auctorem certe nescimus; in libro ipso Christophorus Zawisza (Albaruthenice Хрыстафор Завіша), anno 1577 natus et anno 1670 mortuus, auctor indicatus est, quod nonnulli viri docti consentiunt[1]. Sed saepe carmen ab Iesuita Laurentio Boiero[lt] scriptum putatur[2], qui Zaviszam studiosum Vilnensem in titulo indicavit, ut anonymus maneret secundum regulas Iesuiticas. In poemate de proelio Kirccholmensi[sv] agitur, quo proelio anno 1605 Ioannes Carolus Chodkiewicz[be-tarask] Carolum IX regem Sueciae vicit. Ioannes Eisimont[pl] Polonice Carolomachiam vertit eodem anno, quo edita esset.

Editionis primae Carolomachiae pagina, de initio proelii Kirccholmensis

NotaeRecensere

  1. Некрашэвіч-Кароткая, Ж.В. Беларускі паэт Хрыстафор Завіша і яго гераічная паэма "Караламахія" (Вільня, 1606): 400-годдзя з часу апублікавання // Веснік Беларускага дзяржаўнага універсітэта. Сер. 4, Філалогія. Журналістыка. Педагогіка. 2006. № 2. С.62-68. (Albaruthenice)
  2. Cf., e.g.: Historya Jana Karola Chodkiewicza..., tomus I, Varsoviae 1805, p. 376.

BibliographiaRecensere

  • Bojeris L., Karolomachija, vertė B. Kazlauskas. Vilnae 1992 (editio nova cum versione Lituana).

Nexus externiRecensere


  De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.