Carolina de Wolzogen
Carolina de Wolzogen, nata Caroline von Lengefeld (3 Februarii 1763—11 Ianuarii 1847), fuit scriptrix Germanica in circulo quodam qui Classicismo Vimariensi studuit. Celeberrima eius opera sunt mythistoria Agnes von Lilien et biographia Friderici Schilleri, sororis mariti.
Vita
recensereCarolina optimis educatoribus fructa aetate sedecim annorum maritata est cum consiliario Frederico Gulielmo Ludovico de Beulwitz. Tamen cum marito in domo materna porro vixit. Autumno praecipite anni 1787 Schillerus Rudolphopolim petivit: inde saepius inter familiares Wolzogenses degebat. Ipse Carlottam, quae Carolinae soror aetate minor, sponsabat.[1]
Divortio cum Beulwitz facto Carolina mense Augusto 1796 nupsit Gulielmo de Wolzogen, administratori cuidam superiori Vimariano, Schilleri amico ex temporibus Stutgardiae actis. Ista mulier anonyme mythistoriam »Agnes von Lilien« (Berolini 1798) edidit, quam haud pauci opus Goethii ipsius putabant. Gulielmus, cum anno 1804 minister declaratus esset, Carolinam aulae Vimarianae approximare fecit. Filio anno 1825 mortuo Iena commigratum est. Ibi scripsit historias »Erzählungen« (Stutgardiae 1826–27), fabulam Milesiam »Cordelia« (Lipsiae 1840) et opus magnum biographicum »Schillers Leben, verfaßt aus den Erinnerungen der Familie, seinen eignen Briefen und den Nachrichten seines Freundes Körner« (Stutgardiae 1830): ibi fidelem in modum multa et iucunda de Schillero narrantur.
Opera
recensere- 1792. Der leukadische Fels. Lipsiae: Göschen.
- 1798. Agnes von Lilien. Berolini: J. F. Unger. Retractatus Stutgardiae: W. Spemann, 1884.
- 1830. Schillers Leben. Stutgardiae: J. B. Cotta.
- 1840 .Cordelia. Lipsiae: F. A. Brockhaus.
- 1849. Literarischer Nachlass der Frau Caroline von Wolzogen. Lipsiae, Breitkopf und Härtel.
- 1988. Gesammelte Schriften (opera conlecta). Hildesiae: Olms.
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Carolinam von Wolzogen spectant. |
Notae
recensere- ↑ Cf. »Schiller und Lotte«, Stutgardiae 1856, ubi etiam commercium epistulare inter Carolinam et Schillerum traditur.