Captio naturalistica est error ratiocinativus, qui committitur, cum notio non naturalistica (sicut notio axiologica aut notio normativa) notione quadam naturalistica definitur vel ad quandam notionem naturalisticam (sicut 'naturale' aut 'solitum') redigitur. Captio naturalistica latine reddit dictionem Anglicam naturalistic fallacy, quo termino G. E. Moore, philosophus Anglicus, in Principiis ethicis utitur cum naturalisticis et metaphysicis ethicis disceptans.[1]

Apud Moore captio naturalistica ad bonum morale refertur. Hanc enim rationem captionis naturalisticae proposuit: si quis bonum morale ad naturalem aliquam redigat qualitatem, quam in mundo experiri metirique possit — sicut hedonista qui bonum dicat voluptate metiendum esse —, captionem naturalisticam committat. Nam Moore bonum morale putabat simplex quoddam esse, quod mensionem accuratam effugiat.

  1. Moore 1903: 10, 73, 77.

Nexus interni

Bibliographia

recensere
  • Frankena, William K., 1939. The Naturalistic Fallacy. Mind 48: 464-477.
  • Moore, George Edward, 1903. Principia ethica. Cantabrigiae: Cambridge University Press.