CapaRezza
Caparezza (scilicet "Crispiceps"), nomine vero Michael (vulgo Michele) Salvemini, natus die 9 Octobris 1973 Melphictae (in provincia Barensi, Apulia), rap cantor Italicus est.
Percontationes
recensereAgnomen suum caput crispum dialecto Melphictensi significat, ob cincinnos suos. Curriculum suum cum nomine Micimixtro (Mikimix), cantricis musicae hip-hop, incepit, non tamen factus est clarus in Italia, sed in Francogallia brevi tempore. Postquam hic in res adversas ceciderat, capillum barbamque aluit, nomen in Crispicipitem (Caparezza) mutavit atque coepit texta reprehendentia scribere.
Discographia
recensere- 1997 - Cum nomine Mikimixtro edit "Meum sidus bonum" (La mia buona stella), atque interest Certamine Cantorio Villamatutiensi cum carmine "Et nox abit" (E la notte se ne va).
- 2000 - Primus discus nomine !?.
- 2003 - "Veritates existimatatae" (Verità supposte, quod in lingua Italica etiam "Veritates medicamenta in anum ponenda" significat, nam supposta dicitur suppositorium).
- 2004 - Cum "Extra cuniculum" (Fuori dal tunnel), carmen ab Verità supposte malas consuetudines hodiernas reprehendente, Crispiceps clarus fit, etiamsi auditores carminis significationem veram non intellegunt.
- 2006 - "Habemus Caput" (Habemus Capa, quod simile est sententiae Pontificis Maximi nuntii - Habemus Papam).
- 2008 - "Mensurae chai mei" (Le dimensioni del mio caos, quod paronomasiam facit cum verbo Italico cazzo, Latine "mentula").
- 2011 - "Somnium haereticum" (Il sogno eretico, quod simile est sententiae "somnium eroticum").
- 2014 - "Musaeica" (unio verborum "musaeum" et "musica").
- 2017 - "Captivus DCCIX".
- 2021 - "Exuvia".
Pellicula
recensere- 2011: Che bella giornata (qui pulcher dies)