Candidus Wizo, sive Candidus Witto (verbum witto vel witt significat candididus sive albus) erat monachus benedictinus in abbatia Fuldensi, vivebat saeculo nono tempore Renascentiae Carolingiae.

Notus est ut philosophus theologusque.

Non est confundendus, ut multi faciunt, cum altero monacho cui nomen Candidus Fuldensis, poeta latino et biographo.

Eius vita operaque recensere

Candidus Wizo dicitur primus omnium philosophorum christianorum existentiae Dei probam dedisse et demonstrasse.

Primus etiam inter philosophos christianos in opere philosophico non argumenta sua e Biblia Sacra sed e ratione cogitationeque quaerebat, sic etiam philosophiam a theologia secernebat.

In libro suo cui titulus "Expositio de passione Domini", benevolentiam quandam erga Iudaeos praebet, immo secundum suam opinionem crucifixionem Christi non esse crimen in perpetuum Iudaeis tribuendum, sed esse potius crimen quod perpetuo a malis christianis patretur cum Deo inoboedientes peccata peccatis accumulent.

Opera Candidi Wizonis recensere

  • Dicta Candidi (Ineichen-Eder, in: Deutsches Archiv zur Erforschung des Mittelalters 34, 1978, p. 195-197, Nr. 9-12; 21-28; 30)
  • Dicta de imagine dei. (Migne, Patrologia latina 101, col. 1359-1360; Ernst Dümmler, in: Monumenta Germaniae Historica Epistolae 5, p. 615-616)
  • Opusculum de passione Domini (Migne, Patrologia latina 106, col. 57-104)
  • Epistola num Christus corporeis oculis deum videre potuerit (Migne Patrologia Latina 106, col. 103-108; Ernst Dümmler, in: Monumenta Germaniae Historica Epistolae 4, col. 557-561)
  • Sermones (inedita; cf. Jones 2005).

Bibliographia recensere

  • Revue des études juives, Société des études juives (France), 1955.
  • Bernhard Blumenkranz, Juifs et chrétiens dans le monde occidental, 2006, p. 272.
  • Christine E. Ineichen-Eder, Theologisches und philosophisches Lehrmaterial aus dem Alkuinkreise, in Deutsches Archiv für Erforschung des Mittelalters 34, 1978, p. 192-201.
  • Christine E. Ineichen-Eder, Künstlerische und literarische Tätigkeit des Brun Candidus von Fulda, in: Fuldaer Geschichtsblätter 56, 1980, p. 201-217, hic p. 205-209.
  • Christine E. Ineichen-Eder, The Authenticity of the "Dicta Candidi", "Dicta Albini" and Some Related Texts, in: Michael Herren (Ed.), Insular Latin Studies. Papers on Latin Texts and Manuscripts of the British Isles: 500-1066. Toronto 1981, p. 179-193.
  • Christine E. Ineichen-Eder, Candidus Nr. 5, in: Lexikon des Mittelalters, vol. 2, 1983, col. 1432-1433.
  • Christopher A. Jones, “The Sermons Attributed to Candidus Wizo.” In: Katherine O’Brien O’Keeffe, Andy Orchard (Ed.): Latin Learning and English Lore: Studies in Anglo-Sa xon Literature for Michael Lapidge, vol. 1-2, Toronto 2005, hic vol. 1, S. 260–83.
  • Christopher A. Jones, CANDIDUS (WIZO, WITTO, WITHSO, *HWITTA), in: Bede.net. [1]
  • John Marenbohm, From the Circle of Alcuin to the School of Auxerre: Logic, Theology and Philosophy in the Early Middle Ages (Cambridge Studies in Medieval Life and Thought 3rd ser. 15), Cambrige 1981.
  • John Marenbohm, “Alcuin, the Council of Frankfort and the Beginnings of Medieval Philosophy.” In: Rainer Berndt (Ed.), Das Frankfurter Konzil von 794. Kristallisationspunkt Karolingischer Kultur (Quellen und Abhandlungen zur Mittelrheinischen Kirchengeschichte 80. Mainz), vol. 1-2, Mainz 1997, hic vol. 2, p. 603–615.