Camillus Aloysius Callewaert (Zwevegem in oppido Belgico die 1 Ianuarii 1866 natus; Brugis die 6 Augusti 1943 mortuus) fuit presbyter Ecclesiae Romanae, canonicus Brugensis, historiographus, et scientiae liturgicae peritus, natione Belga.

Camillus Callewaert

Scholarum cursu Cortoriaci absoluto, in seminario Roeselare in oppido philosophiae et theologiae operam dedit, donec die 15 Iunii 1889 presbyter ordinatus est. Postea vero, studiis iuris canonici in Universitate Lovaniensi peractis, lauream doctoralem obtinuit. Ab anno sequenti munera varia in seminario Brugensi exercuit, professoris nempe historiae ecclesiasticae, annis vero ab 1907 ad 1934 praesidis. Anno 1929, dignitate praelati domestici Suae Sanctitatis potitus est, anno vero 1934 archipresbyteris Brugensis.[1]

Investigationes de historia liturgiae

recensere

Camillus Callewaert primus fuit qui methodos criticas, quae hodie ad omnes fontes rerum gestarum investigandos adhibentur, etiam ad fontes liturgicos adhibuit, unde et contigit eum haud pauca nova de historia liturgiae Romanae repperisse.[2] A conclusionibus firmiter enuntiandis tamen abhorruit, certitudinem in scientia historica “consuetudinem horrendam” appellans.[3]

Opera selecta

recensere
  • Liturgicae institutiones. Tractatus primus: De s. liturgia universim (1919, 1925)[4]
  • Caeremoniale in missa privata et solemni aliisque frequentioribus functionibus liturgicis servandum (1922, 1928)[5]
  • Sacris erudiri: fragmenta liturgica collecta a monachis sancti Petri de Aldenburgo in Steenbrugge ne pereant (1940)[6]

Nexus externi

recensere
  1. Dekkers, E. (1964) CALLEWAERT, Kamiel Aloïs. In: Duverger, J. (ed.), Nationaal Biografisch Woordenboek, vol. 1, pp. 295–298. Bruxellis.
  2. Strubbe, E. I. (1944) Mgr. Camille Callewaert (1866–1943). Revue belge de Philologie et d'Histoire, 23: 774–776.
  3. Viaene, A. (1946) In memoriam: Mgr C. Callewaert. Handelingen van het Genootschap voor Geschiedenis, 83: 211–215.
  4. Callewaert, C. (1925) Liturgicae institutiones. Tractatus primus: De s. liturgia universim. Editio altera auctior atque emendatior. 168 pp. Brugis: apud Carolum Beyaert.
  5. Callewaert, C. (1928) Caeremoniale in missa privata et solemni aliisque frequentioribus functionibus liturgicis servandum. Editio altera emendata. 285 pp. Brugis: Carolus Beyaert.
  6. Callewaert, C. (1940) Sacris erudiri: fragmenta liturgica collecta a monachis sancti Petri de Aldenburgo in Steenbrugge ne pereant. XXIII+741 pp. Abbatia S. Petri de Aldenburgo in Steenbrugge.