Caietanus dalla Piazza
abbas Italicus et poeta Latinus
Caietanus dalla Piazza (natus die 31 Iulii 1768 Schii, mortuus anno 1844 Vicetiae) fuit clericus ecclesiae Catholicae, abbas Vicentinus, interpres Graeco-Italianus et Italiano-Latinus.
Vita et opera
recensereIn seminario Patavino educatus, in Schium urbem natalem revertit. Pindari epinicia omnia Italice vertit (sed solum Olympica Patavii edita sunt). Annis vicesimis Vicetiam migravit, ubi abbas factus est. Iam sexagenarius Alagherii Divinam Comoediam Latine vertere incepit, quod opus finiverat, sed carmina quinque sola edita vidit; anno 1848 tantum Lipsiae versio tota edita est.
Nexus externi
recensere- Vita Caietani dalla Piazza, a Carolo Witte composita (pp. XLVI-XLVIII in editione versionis eius)
- Versio Divinae Comoediae Latina cum versione Anglica comparata
- Caietanus dalla Piazza in WorldCat
De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.