Caesaris Mons
Caesaris Mons[1][2] (vulgo Kaysersberg sed Alsatiane Kaisersbari) est urbs Franciae. Olim usque ad diem 1 Ianuarii 2016 commune praefecturae Rheni Superioris in regione orientali Alsatia fuit ubi 2'705 incolarum (anno 2012) habitabant. Hodie commune delegatum est in novo communi coniuncto Kaysersberg Vignoble et in Communitate Europaea Alsatiae, in regione orientali Alsatia Campania Arduenna et Lotharingia quae nunc ex plebiscito Grand Est (Magnus oriens) nuncupatur.
Locus: 48°8′21″N 7°15′39″E
Numerus incolarum: 2 450
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis
Nomen officiale: Kaysersberg, Mont-Libre
Gestio
Geographia
Territoria finitima: Ammerschwihr, Labaroche, Lapoutroie, Fréland, Aubure, Riquewihr, Kientzheim, Mittelwihr, Ribeauvillé, Hunawihr
Tabula aut despectus
Vinum Kaysersbergense, iam a saeculo XVII celebratum, hinc provenit, praecipue e vineis Schlossberg.
Historica
recensereCaesaris Mons fuit urbs imperialis Imperii Romani Sacri. Anno 1354 ad res suas tuendas urbs imperialis libera Caesaris Mons in foedus decapolim dictum cum novem aliis Alsatiae urbibus ingressa est. Etiam post Pacem Westphalicam (1648) decapolis Francogallorum regi restitit atque fidem erga imperatores servavit. Sed postquam die 5 ianuarii 1675 Thuringhemiano proelio marescalcus Francicus Turenne exercitum Imperii Germanici ab Electore Magno ductum vicit, Noviomagense pactum (1679) Francorum dicionem in Alsatia confirmavit. Anno 1679 decapolis dissoluta est.
Incolae notabiles
recensere- Matthaeus Zell (1477–1548), theologus et Ecclesiae emendator
- Albertus Schweitzer (1875–1965), theologus et medicus
Notae
recensere- ↑ J. G. Th. Graesse, Orbis Latinus (Dresdae: Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici, 1972, 3 voll.) 1 2 3
- ↑ "Caesareum castrum" anno 1284 scribitur, fide fr:wiki
Nexus interni
Nexus externi
recensereSitus geographici et historici: Locus: 48°8′21″N 7°15′39″E • OpenStreetMap • GeoNames • "68162" apud INSEE |
Vicimedia Communia plura habent quae ad Caesaris Montem spectant. |