Rex Athelstanus hunc librum Cuthberto Lindisfarnensi dedit: MS CCCC 183 fol. 1v, saec. X

Liber manu scriptus CCCC 183 e Bibliotheca Parkeriana Collegii Corporis Christi Cantabrigiensium est congeries operum Bedae venerabilis aliorumque, anno fere 935 exscriptum (pro certo inter annos 934 et 938). Comprehendit Vitam Sancti Cuthberti oratione soluta compositam, fragmentum de Cuthberto ex Historia ecclesiastica, Vitam metricam Cuthberti, tabulas pontificum Romanorum regumque et episcoporum Anglicorum, genealogiae regum Anglorum, missam et officium Sancti Cuthberti, una cum glossis verborum difficiliorum e vita metrica Anglosaxonicis.

Nexus externiRecensere

BibliographiaRecensere

  • Bertram Colgrave, Two Lives of Saint Cuthbert (Cantabrigiae: Cambridge University Press, 1940) pp. 20-21


  De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.