Bustrophedon
Bustrophedon[1] (Graece: βουστροφηδόν 'boum versatione' ) est modus scribendi quo versus alternatim a sinistra ad dextram et versatione facta a dextra ad sinistram partem ducuntur, ut potest videri in legibus Gortyniis et in Lapide nigro. Boustrophedon est adverbium quo scriptoris opus cum boum in arando sulcos trahentium cursu comparatur.
Nota
recensere- ↑ Bustrophedon a Mario Victorino in Arte grammatica (VII 55,21-56,2 Keil) his verbis describitur: "Primis enim temporibus, sicut quidam adserunt, sic soliti erant scribere, ut, cum a sinistra parte initium facere coepissent et duxissent ad dextram, sequentem versum a dextra parte inchoantes ad sinistram perducerent: quem morem ferunt custodire adhuc in suis liris rusticos. hoc autem genus scripturae dicebant bustrophedon a boum versatione, unde adhuc in arando ubi desinit sulcus et unde alter inchoatur versura proprio vocabulo nuncupatur."