Esculaap4.svg
Cave: notitiae huius paginae nec praescriptiones nec consilia medica sunt.
Imago monstrat genu humanum cum nonnullis bursis synovialibus vicinis.

Bursa (-ae, fem.) synovialis in anatomia indicat bursulam, cuius membrana interna, membrana synovialis nominata, secernit liquorem synovialem, olio similem. Bursae synoviales inveniuntur in corporis partibus mobilibus i. e. praecipue iuxta articulos. Numerosae sunt bursae ad genua, umeros et cubita. Si corporis partes pressionibus vel tractionibus externis exponuntur, bursae synoviales minuunt internos pressiones, praecipue vigores frictionum, qui inter cutem, musculos, tendines, et ossa a pressionibus vel tractionibus externis evocantur.[1]

Theophrastus Paracelsus invenit verbum "synovia", cuius adiectivum est "synovialis".

Membrana synovialisRecensere

 
Superficies membranae internae (rubre pictae) membrana synovialis vocatur.

  Commentatio principalis: Membrana synovialis

Membrana synovialis est tela - sensu strictu - superficei membranae internae ("intima"), quae liquorem synovialem secernit. Ea e cellulis macrophagocytis (cellulis typi A) similibus ac fibroblastis (cellulis typi B) constituta est[2]. Quadrans cellularum sunt macrophagocyti, dodrans fibroblasti, qui etiam acidum hyaluronicum[3] ad articulationem lubricandam secernunt. Macrophagocyti invicem ut leucocyti pars systematis immunitatis sunt. Nimirum morborum articuli causa numerus macrophagocytorum graviter increscit. Praeterea fibroblasti in cellulas inflammatorias transformantur, ut inflammatio chronica orieretur.

Subiacens tela "subintima" dicitur et vasa sanguinea tenua et lymphacea continet.

Morbi bursarumRecensere

Morbi bursae omnino bursopathiae, inflammatio bursitis dicuntur. In chirurgia remotio bursae inflammationis sive infectionis causa bursectomia nominatur.

Nexus externusRecensere

NotaeRecensere

  1. Schiebler, T. H. et Schmidt, W. (editores) (1983). Lehrbuch der gesamten Anatomie des Menschen (editio 3.):Berolini, Heidelbergae, Novi Eboraci, Tokii: Springer-Verlag
  2. Barland P, Novikoff AB, Hamerman D (1962). "Electron microscopy of the human synovial membrane". J Cell Biol 14: 207-20 
  3. Mustonen AM, Nieminen P, Joukainen A, Jaroma A, Kääriäinen T, Kröger H, Lázaro-Ibáñez E, Siljander PR, Kärjä V, Härkönen K, Koistinen A, Rilla K (2016). "First in vivo detection and characterization of hyaluronan-coated extracellular vesicles in human synovial fluid". J Orthop Res 34 (11): 1960-8 
  Haec stipula ad medicinam spectat. Amplifica, si potes!