Flumen Buenaventura
(Redirectum de Buenaventura River)
Flumen Buenaventura est flumen ficticium ad occidentem continentis Americae Septentrionalis, quod notatum est per quinquaginta annos in tabulis geographicis: Hoc inventum est re vera non esse anno 1884 per expeditionem ad recognoscendum. In tabulis falsis fluit a Montibus Saxosis ad oram maritimam Californiae et apud Franciscopolim effluxit in Oceanum Pacificum. Expeditio Hispanica anni 1778 erraverat, iamque sperantibus cartographis et autoribus iter transcontinentalem per aquas, crediderunt in flumen, quia desideraverunt, quod credebant. Anno 1844 Ioannes Carolus Frémont expeditione Americana demonstravit, hoc flumen non esse. Nunc Ferrovia transcontinentalis proposita est.
Bibliographia
recensere- Crampton, C. Gregory, and Griffen Gloria G. "The San Buenaventura, Mythical River of the West." Pacific Historical Review 25, no. 2 (1956): 163-71.