Buckfastleigh
Buckfastleigh (ad pede litterarum "silva Buffestrae") est oppidum Devoniae quod iacet ad finem ferriviae quae Totenai incipit. Ibi nundinae tenebantur ab anno 1353, mercatus autem ab anno 1460.[1] Intra limites huius oppidi cavernae nonnullae latent, intra quas spelunca Joint Mitnor.
Ad vicum Buffestram haud longe distantem abbatia Ordinis Cisterciensis catholica olim stetit, quae saeculo XIX de novo condita est. Hodie ad ordinem Benedictinorum pertinet. Qua re abbatia coniuncta est cum aliis monasteriis Benedictinorum.
Viatores a Totenai ferrivia pervetere ad Buckfastleigh adventi a statione ferriviaria pervetere coenautocineto iter ad oppidum et abbatiam persequi possunt, quod coenautocinetum inter abbatiam et stationem huc illuc currit.
Notae
recensere- ↑ Samantha Letters, "Gazetteer of Markets and Fairs in England and Wales to 1516"
Bibliographia
recensere- "Buckfastleigh (Holy Trinity)[nexus deficit]" in Samuel Lewis, ed., A Topographical Dictionary of England (7a ed. 1848. ~)
- "Buckfastleigh" in Daniel Lysons, Samuel Lysons, Devonshire: a general and parochial history of the county (Magna Britannia. 1822. ~)
Nexus externi
recensereVicimedia Communia plura habent quae ad Buckfastleigh spectant. |
- Tabulae geographicae apud Streetmap.co.uk
- "Buckfastleigh" apud GenUKI
Statio ferriviaria
recensere-
statio
-
machina vectrix vaporaria