Brumarius
Brumarius,[1] vulgo Brumaire, in calendario republicano Francico fuit secundus anni mensis, qui appellabatur e brume, vocabulo Francogallico 'caliginem' significante, quia caligo in Francia illo tempore anni saepe videbatur.
Brumarius fuit secundus autumni mensis (mois d'automne), qui, inter 22 Octobris et 24 Octobris incipiens, inter 20 Novembris et 22 Novembris desinebat. Mensem Vendemiarium sequebatur, mensemque Frimarium[2] antecedebat.
Brumarius in usu civili interceptionem 18 Brumarii anno VIII (9 Novembris 1799) attingit, cum Napoleo dux rectionem Directorii Francici everteret ad Consulatum instituendum, ut memorat Carolus Marx in Brumaire undevicesimus Ludovici Bonaparte, libello ubi Marx hunc motum cum altera interceptione Napoleonica comparat, motu a Ludovico Napoleone, eius filio fratris, anno 1851 facto.
Notae
recensere- ↑ "Brumarius (mensis) ... Brumaire (in the Revolutionary Calendar)": D. Sacré, "Instrumentum lexicographicum" in Humanistica Lovaniensia vol. 59 (2010) p. 468
- ↑ "14. Frimarius ofte Nevelmaend" (contextu Batavo) (p. 545 apud Google Books).