Britanni
(Redirectum de Brittones)
Britanni (-orum, m.pl.), Medio Aevo Brittones (-onum) appellati, fuerunt natio Celtica, quae in Britannia vixerunt, multis in tribubus constantes, e quibus Cambri (sive Wallenses), Caledones hodierni (e Caledoniis antiquis cum Scotis Hibernigenis commixtis), Angli hodierni (e Britanniae propriae pristinis incolis cum Anglis-Saxonibus commixti) nati sunt.
E Britannorum sermone linguae Britannicae ortae sunt, scilicet Cambrica, Scotica, Hibernica.