Vide etiam paginas discretivas: Brigantia et Brigantium.

Brigantia[1] (Italiane: Brianza) est regio geographica Langobardiae in Italia septentrionali. Inter pagos iuxta Suesi flumen et Adduam, planitiem iuxta Mediolanum ac montes apud Larium lacum, territorium est; fertile solum alluitur multis amnibus, e quibus Lambrus maximus est. Boves, oves et sues pascuis aluntur; textoris officinae et mechanicae, alimentariae supellectiliumque fabricae in Brigantia sunt ; Mediolanenses in Brigantia quietem capiunt. Septentrionales Brigantiae vici sunt fines Mornascorum atque Civate (Italiane) , et, ante Vallaxina, Cantius vicus.

Despectus in Montem Reginae
Fines pagi Brigantini in Langobardia

Brigantia (a quo etiam Briantia,[2] a quo porro Brianza deductum est) ab antiquo verbo Celtico brig 'collis' ductum est.

Briantitudo nomen est: collectio vel societas Briantiae terrae hominum qui sibi agnoverunt et fere credunt se ex stirpe eadem ortos esse. Cuidam genti ab aliis gentibus identificatio quoque interest ut gens fiat definita ab aliis. Briantitudo quoque est coniunctum omnium Briantiae gentes quae se definiunt moribus, lingua, et cultura.

Christianorum, se declarantes Catholicos Sanctae Romanae Ecclesiae, qui in Brigantiae urbibus atque pagis vel vicis et agris degunt, maior pars sub Mediolani Episcopo sunt, et minor pars sub Novi Comi Episcopo. Archidioecesis Mediolanensis ritum proprium habet, qui (ex nomine sancti Ambrosii) ' ambrosianus' nominatur. ‘Ambrosiani’ plenam communionem habent cum Ecclesia et Papa Romae in capite mundi. (Pauca tantum municipia ritum Romanum habent in Mediolanensi Archidioecesi).

In Brigantia olim vixerunt aut nati sunt multi illustres (Poësis Ars, Medicinae, Historia et Philosophia) feminae atque viri (e.g.: Caesar Cantù, Petrus Corti, Ludovicus Giussani, Iosephus Parini, Ioannes Baptista Scalabrini). In Brigantia autem nati sunt papa Pius XI, natus Ambrosius Damianus Achilles Ratti (accurate in Decio) et Alberto da Giussano, Ariberto da Intimiano et Aegidius Brugola. Inter Italicae socialistae organizationis conditores fuit Philippus Turati etiam in Brigantia natus .

Brigantiae municipia

recensere

Brigantiae municipia in Provincia Modiciensi et Brigantina

recensere

Brigantiae municipia in Provincia Modiciensi et Brigantina sunt:

Albiatum, Amezagum, Arculae, Barnaxina, Belluscum, Bernadigium, Bexana, Biassonium, Boisium Masciacum, Brioscum, Buguiragum, Buzinagum, Camparada, Caponagum, Caratum, Carnatum, Cavanacum, Cerelianum, Cesanum, Cocoretium, Colliatum, Coronatum, Corroziana, Dexium, Glussianum, Gradatum, Lazatum, Ledeximum, Lemiatum, Lentadum, Licurtium, Lissonum, Maccarius, Meda, Misentum, Muglovium, Nova, Overnacum, Renatum, Roncellum, Runcus, Seregnium, Sovigum, Subiatum, Sevexum Tredugium, Uximatum Veliatum, Varedeum, Vedanum, Vedugium cum Colzanne, Verianum, Vicus Mercati.

Brigantiae municipia in Provincia Leucensi

recensere

Brigantiae municipia in Provincia Leucensi sunt:

Aellum, Airunum, Ambreciacum, Annonum, Bartiacum, Boxisium, Brivium, Bulciacum, Calcum, Casale Novum, Cassiciacum, Castrum Brigantiae, Cisnusculum Lombardorum, Clavatum, Collis Brigantiae, Cremella, Curtis Garlinda, Dulciacum, Galbiatum, Garbaniate Monasterium, Greghentinum, Lomagna, Malgratum, Melatum, Massalia, Maxenaga, Moltenum, Mons Vigiliarum, Monticellus, Nebionum, Ohe, Olgiatum, Olginatum, Osnagum, Padernum, Robiatum, Rogenum, Sezana, Sironum, Sirturi, Suellum, Uglonum, Vallicula Brigantia, Verderium, Viganorium, Villa Barzanorum.

Brigantiae municipia in Provincia Novocomensi

recensere

Brigantiae municipia in Provincia Novocomensi sunt:

Alba Villa, Albesium cum Cassiano, Algiatum, Alsenatum, Alserium, Anzanum, Aroxium, Ascium, Brena, Cabiatum, Canimalum, Cantium, Canturium, Capiagum Antimianum, Carugum, Caslinum, Casnatum cum Bernato, Castrum Martis, Cavalasca, Chalium, Cermenatum, Cutiacum, Herba, Eupilus, Fegium, Finium, Grandatum, Inverigum, Lambrugum, Lasnigum, Lauriacum, Lepomum, Longonum, Luvixagum, Magrelium, Marlianum, Meronum, Monguzum, Mons Orphanus, Montanum Lucinum, Nevedratum, Orsenigum, Pons, Puserbium, Pusillianum, Rezaghum, Surmanum, Tabernarium, Vertematum cum Minovrio, Villa Guardia.

Brigantiae municipia in Urbe metropolitana Mediolanensi.

recensere

Brigantiae municipia in Urbe metropolitana Mediolanensi sunt:

Basilianum, Cambiacum, Callugatum, Cassianum, Gratiagum, Maxatum, Padernum Dugnanum, Solarium, Puteus, Trezzanum, Tritium, Vaprium.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Brigantiam spectant.

Pinacotheca

recensere
 
Terra

Haec stipula ad geographiam spectat. Amplifica, si potes!