Boris Reitschuster (natus Augustae Vindelicorum die 12 Maii 1971) est diurnarius et scriptor librorum praecipuorum Germanicus. Famam tulit scribens opera indagatoria de Russia hodierna. Annis inter 1999 et 2015 Moscuae officium periodici politici Germanici praetitulati Focus regebat.

Reitschuster anno 2015.

Postquam maturitatis examen in Gymnasio humanistico Sancti Stephani Augustae Vindelicorum anno 1990 complevit, interpres linguae Russicae officialis creatus est a Scientifico centro universitatis oeconomicae-statisticae Moscuensis. Annis inter 1992 et 1994 relator continuus actorum diurnorum Deutsches Allgemeines Sonntagsblatt fuit. Annis inter 1995 et 1997 agenturis novorum Deutsche Presse-Agentur (dpa, Germanica) et Agence France-Presse (AFP, Francogallica) operam dabat tam Augustae Vindelicorum quam Monaci. Inter mensem Novembrem 1999 et mensem Februarium 2015 officio Moscuensi commentariorum Bavaricorum Focus praefuit.

In libris suis domnus Reitschuster Russiae politicam saepe critice describit parvi aestimans Vladimiri Putin gubernationem. Affirmavit pluries homines sibi interfectionem minatos esse; se itaque anno 2011 in Germaniam reverti debuisse. Tamen usque ad annum 2015 laborem in citato officio diurnario Moscuensi pergebat.[1][2][3] Inde a mense Februario anni 2015 auctor diurnariusque independens est.

Honores praemiaque

recensere
  • Journalistenpreis des Bundes der Vertriebenen, Bayern (1998)
  • Andere-Zeiten-Journalistenpreis (2004)
  • Theodor-Heuss-Medaille (2008)
  • praemium Freiheitspreis societatis quae dicitur Atlas-Initiative[4] (mense Octobri 2023)

Nexus externi

recensere