Aperire sectionem principem
Crystalla boracis

Borax (-acis, m.)[1] (a nomine Arabico بورق bawraq, a Persico بوره būrah)[2] est nomen commune eius salis qui apud chemicos natrii tetraboras decahydricus (Na2B4O7·10H2O) appellatur. Chrysocolla dicebatur apud antiquos. Ipse nomen dedit elemento borio, cuius ionta continet.

NotaeRecensere

  1. Andreas Caesalpinus, De metallicis libri tres (1602), p.50 (apud Google books)
  2. Raja Tazi, Arabismen im Deutschen (1998), pp.120-121 (apud Google books)