Boothia Felix[1], vulgo Boothia, est paeninsula Canadae (territorium Nunavut). Maxime septentrionalis est terra Canadae et omnis Americae continentis. Isthmo Bootiae, a sinibus et lacubus paene perrupto, cum continente coniuncta est. In oriente sinu Boothiae a Terra Baffin separata est, in septentione freto Bellot (2 chm latitudinis) ab insula Somerset. Promunturium Murchisoni in fretum Bellot incidens est punctum Americae continentalis maxime septentrionalis. Sola colonia Boothiae est Taloyoak, ab Escimaeis habitata; in isthmo Boothiae sita est.

Anno 1829 ab Ioanne Ross inventa est et nomine Felicis Booth patroni eius nominata[2]. Anno 1831 Iacobus Clark Ross nepos eius polum magneticum septentrionalem Boothiae invenit (sed nunc alibi polus est, nam movetur).

NotaeRecensere

Nexus externiRecensere

  Situs geographici et historici: Locus: 70°26′0″N 94°24′0″W • GeoNames • Boothia_Peninsula Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия • Encyclopædia Britannica