Bonetus de Latis
Bonetus de Latis, vulgo Bonnet de Lates sed nomine nativo Jacob ben Emmanuel, fuit astronomus et astrologus, stirpe ac religione Iudaeus, origine Provincialis, saeculo XV exeunte floruit. Fuit medicus paparum Alexandri VI et Iulii II, quod munus usque ad annum 1513 pro certo tenuit, sacerdosque populi Iudaici in urbe Roma. Opus eius de temporis mensura, titulo Annuli astronomici, saepe reimpressum est. Scripsit etiam opusculum titulo Prognosticum de rebus futuris.
Opera
recensere- 1493 : Annuli astronomici
- c. 1498 : Prognosticum
Bibliographia
recensere- "Bonet de Lates or Lattes" in Jewish Encyclopedia (Novi Eboraci: Funk & Wagnalls, 1901-1906) textus
- Rudolf Wolf, Handbuch der Astronomie: ihrer Geschichte und Literatur (Turici, 1891) vol. 2 p. 196b