Bad Bodenteich vel Aquae Bodenteichenses commune Saxoniae Inferioris et pars Circuli Uelzen est. Ad Bodenteich etiam vici Abbendorf, Bomke, Flinten, Häcklingen, Kuckstorf, Overstedt, Schafwedel atque Schostorf pertinent. Ab anno 2011 Bodenteich ad Aue commune generale pertinet.

Wikidata Bodenteich
Res apud Vicidata repertae:
Bodenteich: insigne
Bodenteich: insigne
Civitas: Germania
Locus: 52°50′4″N 10°40′56″E
Numerus incolarum: 4 635
Zona horaria: UTC+1, UTC+2
Situs interretialis

Gestio

Procuratio superior: Circulus Uelzen, Aue (commune generale), Bodenteich

Geographia

Superficies: 50.14 chiliometrum quadratum

Tabula aut despectus

Bodenteich: situs
Bodenteich: situs

Historia

recensere
 
Via Principalis Bodenteich

Bodenteich anno 1144/45 nomine Bodendike primo in actis descriptum est. Fuit postea pars Ducatus Luneburgensis. Anno 1705 ad Ducatum Electoralem Brunsvicum-Luneburgensem transiit. Anno 1803 cum toto Ducato a copiis Francicis occupatum est. Annis 1810 - 1813 pars Regni Westphaliae erat. Tum ad Regnum Hannoveranum, ab anno 1866 ad Borussiam pertinuit. Ab anno 1946 Bodenteich pars Saxoniae Inferioris est. Anno 1972 vici supra dicti cum Bodenteich coniuncti sunt. Eodem anno etiam caput communis generalis Bodenteich fuit. Quod autem anno 2011 cum aliis communibus ad commune generale Aue coniunctum est. Anno 1998 propter fontes repertae nomen "Aquae Bodenteichenses" gerit.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Bodenteich spectant (Bodenteich, Bad Bodenteich).

Pagina communis generalis Aue de Bodenteich scripta

 
Terra

Haec stipula ad urbem spectat. Amplifica, si potes!