Blosius Palladius

clericus, scriptor

Blosius Palladius, vulgo Biagio Pallai (ad Collem Veterem saeculo XV exeunte natus; Romae mortuus die 8 Decembris 1550) fuit clericus et poëta humanista. Secretarius fuit annis 1518 et 1519 nuntii apostolici Francisci Ursini(it), deinde secretarius domesticus paparum Clementis VII, Pauli III, breve temporis spatium Iulii III. Episcopus Fulginatensis anno 1540 iussu Pauli III electus, nunquam consecratus est.

Wikidata Blosius Palladius
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 15. saeculum; Collis Vetus
Obitus: 8 Decembris 1550; Roma

Carmen titulo Suburbanum Augustini Chisii anno 1512 composuit de "fundo suburbano" seu viridario Augustini Chigii. Catenam carminum Latinorum Coryciana anno 1524 edidit.

 
Titulus Suburbanum Agustini Chisii (sic, 1512)

Bibliographia

recensere
 
Titulus Coryciana (1524)
  • Stefano Benedetti, "Palladio, Blosio" in Dizionario biografico degli Italiani (Romae: Treccani, 2014)
  • E. Bentivoglio, ed., Blosio Palladio di Collevecchio in Sabina nella Roma tra Giulio II e Giulio III. Colle Veteri, 1990
  • Mary Quinlan-McGrath, "Blosius Palladius, Suburbanum Augustini Chisii" in Humanistica Lovaniensia vol. 39 (1990) pp. 93-156

Nexus externi

recensere
  Lexica biographica:  Treccani • Dizionario biografico degli Italiani • Catholic Hierarchy • Deutsche Biographie