Black Clouds and Silver Linings
Black Clouds and Silver Linings est decimum Dream Theater gregis musici album musicum, quod anno 2009 editum est.
Hanc paginam intra 3 menses augere oportet. Cuique paginae opus est non carere: 1. lemmate paginae nomine congruente; 2. textu, qui rem definit notabilitatemque eius exprimit; 3. fonte externo certo; 4. nexibus internis ex hac pagina et ad hanc paginam ducentibus. |
Argumenta carminum
recensereOmnes textus carminum praeter unum positi sunt in eventibus vitarum Ioannis Petrucci, citharistae gregis, atque Michaelis Portnoy gregis tympanistae pristini. "A Nightmare to Remember" narrat de calamitate autocinetica, quae familiae Petrucci accidit, cum Ioannes puer esset. "A Rite of Passage" tractat latomismum. "Wither" carmen de carminibus componendis composuit Petrucci. "The Shattered Fortress" a Portnoy compositum est pars ultima seriei quinque carminum alcoholismum tractantium, quarum aliae partes sunt in albis Dream Theater gregis Six Degrees of Inner Turbulence, Train of Thought, Octavarium, Systematic Chaos. Carmen "The Best of Times" Portnoy de patre suo cancro mortuo conscripsit. "The Count of Tuscany" narrat de comite vero, in quem Petrucci se incidisse autumat.
Carmina albi
recensere- A Nightmare to Remember - 16:10
- A Rite of Passage - 8:36
- Wither - 5:25
- The Shattered Fortress - 12:49
- The Best of Times - 13:09
- The Count of Tuscany - 19:16