Aperire sectionem principem
Wikidata-logo.svg Bismarcopolis
Res apud Vicidata repertae:
Civitas: Civitates Foederatae Americae
Locus: 46°48′48″N 100°46′44″W
Numerus incolarum: 61 272
Zona horaria: UTC-6
Situs interretialis

Geographia

Superficies: 87.381746 chiliometrum quadratum

Tabula aut despectus

Bismarcopolis: situs
Vexillum civicum.

Bismarcopolis[1] (Anglice Bismarck, IPA [ˈbɪzmɑːrk]) est caput Dacotae Septentrionalis, civitatis Civitatum Foederatarum, et sedes Burleigh Comitatus.[2] Quae est secunda a frequentissima urbs in Dacota Septentrionali, post Fargonem. Numerus civium anno 2017 aestimatus est 72 865, sed numerus incolarum metropolitanorum erat 132 142. Anno 2017, Forbes magazina Bismarcopolim urbem septimam a rapidissime crescente urbe in Civitatibus Foederatis aestimavit.[3][4]

Bismarcopolis ab Europaeo-Americanis anno 1872 condita est in orientali Fluminis Missuriensis ripa. Caput Dacotae Septentrionalis est ex 1889, cum civitas, e Territorio Dacotensi constituta, in Unionem admissa esset.

Capitolium civicum, altissimum aedificium in Dacota Septentrionali, in media urbe patet. Res publica civica plus quam 4000 hominum in urbe conducit.

Urbs primum Eduintonia (Anglice Edwinton) ex Eduino Ferry Johnson, ingeniario maximo societatis Northern Pacific Railway, appellata est, cum ferrivia ad orientales Fluminis Missuriensis ripas perveniret. Nomen autem minus quam annum post in Ottonem de Bismarck commutatum est, ut urbs advenas Germanicos attraheret.

Incolae clariRecensere

 
Despectus in urbem. Photographema mense Maii 2007 ab astronautis in Statione Spatiali Internationali factum.
 
Vicus Mandan Proclinans, in Castello Abrahami Lincoln horto civico iuxta Bismarcopolim partim refectus.

NotaeRecensere

  1. "Bismarcopolis": "Dakota+Dacota"&focus=searchwithinvolume&q=Bismarcopolis Latinitas. "Bismarckopolis": Quizlet
  2. "Find a County". National Association of Counties .
  3. Kotkin, Joel (2014-09-03). "America's Fastest-Growing Small Cities". Forbes .
  4. "Metropolitan and Micropolitan Statistical Areas Population Totals: 2010-2017" .
  5. "Roadblock Republicans - calitics" .
  6. Owen, Rob (4 Martii 2012). "Four former Richmonders help bring laughter to TV". Richmond Times-Dispatch 
  7. "John Burke". Architect of the Capitol .
  8. "Neil Churchill". Sports Reference LLC. .
  9. "Kent Conrad". Biographical Directory of the United States Congress .
  10. "John Hoeven". Biographical Directory of the United States Congress .
  11. "Thomas S. Kleppe". Biographical Directory of the United States Congress .
  12. "Mike Peluso". Sports Reference LLC. .
  13. "Ed Schafer". usda.gov .

Nexus externiRecensere