Birota montana vel birota omnium terrarum est birota ad birotationem praeter vias fabricata. Quae birotae aliis birotis aliquantum similes sunt, sed amplificatas firmitatis et tractationis proprietates in terra aspera habent. Inter quas plerumque sunt suspensio prior aut plena, magni canthi tuberosi, rotae duriores, sufflamina validiora, rationesque rotarum dentatarum inferiores ad clivos arduos scandendos. Birotae montanae usitate eunt in callibus montanis, singletrack, viis ignis, aliisque superficiebus non stratis. Huic generi terrae plerumque sunt saxa, radices, sordes laxae, et clivi ardui. Multis callibus sunt artificiosae callium proprietates additae, quae acervi stipitum, vectiones stipitum, horti saxorum, skinnies, saltus hiatuum, et vectiones murorum vulgo appellantur.[1]

Birota montana suspensionis plenae: genus "Epic Marathon" anni 2007 praecipua facta.?
Cursus birotarum trans terram habitus.
Birota montana GT Zaskar Pro Carbon Hardtail trans terram anni 2008, forma carbonii sufflaminibusque rotundis.
Birotae robustae fabricantur ut saltibus casibusque resistant.

Locutiones birota omnium terrarum et ATB, acronymum Anglicum pro all terrain bike, sunt synonyma vocabuli birotae montanae,[2][3][4][5] [6] quae autem nonnulli auctores obsoleta habent.[7]

NotaeRecensere

  1. Olsen 1999.
  2. "The company thought all-terrain bikes would be a short-lived phenomenon." Tom Ambrose, The History of Cycling in Fifty Bikes (Rodale Press, 2013), 157.
  3. "All-terrain bikes come suited to a variety of disciplines and conditions." Max Roman Dilthey, The Best All-Terrain Bikes (LiveStrong.com), 5 Februarii 2014.
  4. "Unfortunately, the Moulton ATB had a fairly fundamental flaw." Steve Worland, What is a 29er? (BikeRadar), 18 Septembris 2012.
  5. Sloane 1991.
  6. "We shall also mention . . . the enormous popularity of the modern all-terrain (or mountain) bicycle (the ATB)." Wilson et Papadopoulos 2004: 2, 27, 443.
  7. "ATB 'All Terrain Bicycle.' A passé term for mountain bike." Sheldon Brown, Sheldon Brown's Bicycle Glossary An—Az: ATB.

BibliographiaRecensere

  • Olsen, J. 1999. Mountain biking. Mechanicsburgi Pennsilvanie: Stackpole Books.
  • Sloane, Eugene A., 1991. Sloane's Complete Book of All-terrain Bicycles. Novi Eboraci: Simon and Schuster.
  • Wilson, David Gordon, et Jim Papadopoulos. 2004. Bicycling Science. Ed. 3a. Cantabrigiae Massachusettae: MIT Press. ISBN 0262731541.

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad birotas montanas spectant.