Bion Abderites
Vide etiam paginam discretivam: Bion.
Bion Abderites (Graece: Βίων ὁ Ἀβδηρίτης), ut memorat Diogenes Laërtius,[1] fuit mathematicus Abderites Democritique sectator. Scripsit tam Ionice quam Attice, primusque dixit esse partes terrae ubi menses sex nox sit, menses sex dies. Vixisse creditur saeculo quarto a.C.n. Fuit idem fortasse ac Bion astrologus, quem scripsisse de ventis Strabo memorat.[2]
Bibliographia
recensere- Friedrich Otto Hultsch, "Bion (11)", in: Paulys Real-Encyclopädie der Classischen Altertumswissenschaften, vol. 3,1, Stutgardiae 1897, col. 485–487 (textus apud Vicifontem Theodiscum).