Big Ben est appellatio blanda maximae campanae aptatae ad campanile palatii Vestmonasteriensis in ripa septentrionali fluvii Tamesis Londinii siti. Turris, praeclarum signum Londinii, 96.3 m in altitudinem surgit et constituta die 31 Maii 1859.[1] Palatium Vestmonasteriense est ubi duae camerae parlamenti regni Britanniarum sedent. Lumen per noctem campanile insuper Big Ben illustrat. Hodie ab die 21 Augusti 2017 ad annum circa 2021 sub restrautione est.

Big Ben, mense Septembri 2006.

DimensionesRecensere

Quattuor facies campanarii latitudinem viginti et trium pedum habent. Nomen Big Ben non campanarii ipsius est sed campanae tonnarum tredecim quae intra horologium cum pendulo pendet.

Secundum bellum mundanumRecensere

Bello mundano altero saeviente bomba in Cameram Communium irruit. Campanile adhuc mansit incolume. Nisi incolume mansisset, homines audaciam belli gerendi amisissent.

NotaeRecensere

  1. Nomen campanae die 10 Aprilis 1858 nominatum est.

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Big Ben spectant (Big Ben, Big Ben (bell)).
  Haec stipula ad aedificium spectat. Amplifica, si potes!