Diconta[1] sunt organismi quorum cellulis eucaryoticis (uni aut pluribus [velut Plantis]) duo sunt flagella. Praeterea et habent duo gena coniuncta in unum: Gena ad thymidylatem synthasim (TS) et dihydrofolatem reductasim (DHFR) codificarunt unum proteinum duobus muneribus fungens (Cavalier-Smith anno 2006). Apud Monoconta utrique geni separatim translati sunt. Pervestigationes quaedam suggerunt Monoconta (cellulas eucaryoticas uno flagello praeditas) antecessoria esse Ophistocontorum (= Animalium, Fungorum eorumque propinquorum) Amoebozoorumque, atque Diconta Archaeplastidorum (Plantarum sensu lato), Excavatorum, Rhizariorum, Chromalveolatorumque. Thomas Cavalier-Smith suasus est Apusozoa, quae typice incertae sedis putantur, revera Diconta sint. Relationes inter Diconta adhuc non sunt clarae. Thomas Cavalier-Smith congregavit Excavata & Rhizaria in Cabozoa, et Archaeplastida Chromalveolataque in Corticata, sed saltem una alia studia ostendit Rhizaria & Chromalveolata cladum formare.[2]

  1.   Fons nominis Latini desideratur (addito fonte, hanc formulam remove)
  2. Burki F, Shalchian-Tabrizi K, Minge M, Skjæveland Å, Nikolaev SI, et al. (2007). "Phylogenomics Reshuffles the Eukaryotic Supergroups". PLoS ONE 2 (8: e790): e790 

Bibliographia

recensere
  • Thomas Cavalier-Smith (2006). "Protist phylogeny and the high-level classification of Protozoa". European Journal of Protistology 39 (4): 338–348 
  • Alexandra Stechmann, Thomas Cavalier-Smith (2003). "The root of the eukaryote tree pinpointed". Current Biology 13 (17) 

Nexus interni

 
stipula

Haec stipula ad biologiam spectat. Amplifica, si potes!