Biblia Venceslai regis

Biblia Venceslai regis (Theodisce: Wenzelsbibel) seu Biblia Venceslai IV (Bohemice: Bible Václava IV.) est liber manuscriptus illuminatus Bibliorum Sacrorum Veteris Testamenti lingua Theodisca scriptus, hodie in Bibliotheca nationali Austriaca servatus. Hoc manuscriptum Pragae inter annos 1390–1400 iussu regis Romanorum Bohemiaeque Venceslai scriptum et pictum est, sed imperfectum mansit.[1]

Biblia Venceslai regis: littera initialis libri Genesis, creatio mundi in septem diebus.
Rex Venceslaus cum uxore eius Sophia et cum insignibus eius (aquila regis Romanorum ac leo regis Bohemorum). Imago ex Biblia regis Venceslai.

HistoriaRecensere

Textus huius manuscripti unus ex veterrimis versiones Bibliorum in lingua Theodisca est. Hanc versionem biblicam ex Vulgata translata Martinus Rotlev dives civis Pragensis inter annos 1375–1380 mandavit.[1]

Biblia regis Venceslai imperfecta manserunt. Novum Testamentum non scriptum est, ex Vetero Testamento Prophetia Danielis, Dodecapropheton et libri Maccabaeorum desunt.[1]

Nomina duorum illuminatorum nobis cognita sunt: Frána et Kuthner. Nomina aliorum pictorum non servata sunt.[1]

PinacothecaRecensere

NotaeRecensere

  1. 1.0 1.1 1.2 1.3 Barbara Drake Boehm, Jiří Fajt (edd.): Prague – the crown of Bohemia, 1347-1437. New York: Metropolitan Museum of Art, 2005, p. 220-223. ISBN 9780300111385

Nexus interni

Nexus externiRecensere

  Vicimedia Communia plura habent quae ad Biblia regis Venceslai spectant.