Beryl Graves
Beryl Graves (nata Beryl Antoinette Pritchard die 22 Februarii 1915; mortua die 27 Octobris 2003), filia iuris consulti Henrici Pritchard, fuit uxor altera poëtae Roberti Graves et editor carminum eius.
Beryl Graves alumna universitatis Oxoniensis fuit. Robertus Graves, cum iam cum amasia Laura Riding altercationes habebat, Beryl cognovit et amare inceperat. Cum illa per secundum bellum mundanum in Anglia habitavit, posteaque in oppido Daia insulae Maioricae. Carmina amatoria a multis celebrata ei destinavit; ex ea quattuor liberi nati sunt: Gulielmus, Lucia, Iohannes, Thomas.
Opera
recensere- (editor cum Dunstan Ward) Robert Graves, Complete Poems. 3 voll.
Nexus externi
recensere
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |
De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.