Berenice (nomen)
(Redirectum de Bernice)
Berenice (nomen) | |
---|---|
Nummus Berenices II reginae Aegypti | |
Genus | Femininum |
Origo | Graeca |
Significatio | "victoriam ferens" |
Index praenominum Paginae in "Berenice" ineuntes |
Berenice (-nices, f.), vel Bernice[1], seu etiam Berenix (-nicis, f.),[2] est nomen atque praenomen femininum Graecum antiquum (Graece Bερενίκη), forma Macedonica nominis Graeci Pherenice (Graece Φερενίκη), cuius significatio "victoriam ferens" est:[3] nomen derivatur e verbo phérō (φέρω, '[ego] fero') atque e vocabulo níkē (νίκη, 'victoria').[3][4]
Quae hoc nomen habuerint
recensereReginae Aegypti
recensereQuae hoc praenomen habuerint
recensereNotae
recensere- ↑ "[...] commendatione matris suæ Bernices, quæ apud illum erat in precio"; forma nominis invenitur apud librum Antiquitates iudaicae anno 1566 scriptum.
- ↑ "Nec minore animo regina Berenix partes juvabat"; forma nominis invenitur apud librum Opere Inedite Petri Giannone anno 1889 scriptum.
- ↑ 3.0 3.1 Behind the Name, s.v. "Berenice". (Anglice)
- ↑ Vide paginam "Berenice" apud Online Etymology Dictionary. (Anglice)
Nexus interni
- 653 Berenike, asteroides
- Veronica